- RUFA Vacca
- RUFA Vaccaimmolari iubetur Numer. c. 19. v. 2. Edic filiis Israelis, ut accipientes adducant ad te iunicem rufam, perfectam, in qua non sit vitium, cui iugum nondum impositum sit: cuius rei rationem aliis disquirendam relinquit Bochartus; hoc saltem observat, Iudaeos haec duo copulâsse, rufam perfectam; quasi his verbis vetuerit Deus ullam iuvencam sibi offerri, quae non esset perfecte rufa. Proinde, Si duos solum pilos albos, aut nigros, sibi mutuo incumbentes, habuit in medio loci depressi, aut inter duos peros, habebatur pro polluta, i. e. ad sacrificium ineptâ, ait Maimonides, in Tractatu de Vacca rufa c. 1. §. 2. Et multo plura Talmudici, in Tr. Para, fol. 94. Quâ ipsâ superstitione imbuti Aegyptii, τῶν βοῶν τοὺς πυῤῥοὺς καθιερεύουςιν, οὕτως ἀκριβῆ ποιούμενοι τὴν παρατήρηςιν, ὤςτε κᾂν μίαν ἔχῃ τοίχα μέλαιναν ἢ λευκὴν, ἄθυτον ἡγεῖςθαι, boves rufos immolant, hoc tam accurate observantes, ut, si bos vel unum pilumm nigrum aut album habeat, putetur esse profanus, Plut. in Iside. Coeterum rufus in boum coloribus vulgatissimus est. Unde Iason peliae dicit, Pindari Pythiâ quartâ,Μῆλά τε γάρ τοι ἐγὼ,Καὶ βοῶν ξανθὰς ἀγέλας ἀφίημι,Pecudes enim tibi ego,Et boum rufa armenta relinquo.Et, cum idem Neptuno sacrificavit,Φόινιςςα δὲ Θρηϊκίων ἀγέλα ταύρωνΥ῾πάρχεν ———Rubrum Thraciorum armentum taurorumAdfuit.Et Theocriti, Idyll. 4.Λεπτὸς μὲν χω ταῦρος ὁ πύῤῥιχοςMacer quidem et iste taurus rufus est.Ubi Scholiastes, Πύῤῥιχος, ὀχάριος: quod πύῤῥιχος palam factum ex πυῤῥὸς, ut est burrus, burrichus vel burricus. Tamen apud Theocriti Scholiastem nonnulli τὸν πύῤῥιχον, pro Epirotico dici volunt. ἀπὸ Πύῤῥου τοῦ ἐκεῖ βαςιλεύςαντος, a Pyrrho Rege, qui ibi regnaverit. Cui sententiae favent haec Plinii, l. 8. c. 45. in nostro orbe Epiroticis bubus laus maxima, a Pyrrhi, (ut ferunt) iam inde Regis cura. Omnino enim intelligit εν τῇ Η᾿πείρῳ τὰς καλουμένας Πυῤῥίχας βοῦς, quas memorat Philosophus, Histor. l. 8. c. 7. Verum non a Rege, sed a colore, eas ipsas nomen traxisse, certissimum. Quo facere videtur, quod illi ipsi boves ex corum genere esse crediti sunt, quos ex Erythia Insul. abduxerat Hercules. Cum enim a colore dicerentur ἐρευθίαι, vel ἐρυθίαι, id ita sumptum a Mythologis, quasi fuissent ex Erythia Insul. quae ultra Gades est: a qua tamen Ε᾿ρυθεῖς vel Ε᾿ρευυθείται potius dicendi essent. Vide Sam. Bochart. Parte prior. l. 2. c. 29. Est autem Rufus, idem cum luteo dilutiore, qui Latinis antiquis Russeus et Russus, Graecis Πυῤῥὸς, ἐρυθρὸς, ξανθὸς: Vide Salmas. ad Solin. p. 1154. et 1155.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.